CNIDUS vel GNIDUS

CNIDUS vel GNIDUS
CNIDUS, vel GNIDUS
Plinio, l. 5. c. 28. et aliis, Stadia, Capo Crio reste Sophianô, Chio aliis, Doridis in Caria urbs, et promontor, quod inter oram australem et occiduam in mare velut peninsula excurrit contra Nisyrum insulam. Baudrando inter Ceramicum sinum et mare Carpathium, 70. milliar. ab Halicarnasso in Occasum. Hîc erat Veneris imago, opus Praxitelis inaestimabile, ubi et ipsa Venus colebatur. Horat. l. 1. Carm. 30. v. 1.
O Venus Regina Cnidi Paphique.
Ovid. l. 10 Met. v. 531.
Piscosamque Cnidon, gravidamque Amathunta metallis.
Hodie miser vicus est Cap-Chio vel Crio. Coloniam olim Lacedaemoniorum fuisse, et incolas Isthmum perfodere conatos Oraculô destitisse, refert Herodot. l. 1. Vide Gnidus. Addo saltem, quod hinc Cnidius culamus, apud Plin. l. 16. c. 36. ad scribendum optimus habitus, iuxta Aegyptium: Chartisque serviunt calami Aegyptii, maxime cognatione quâdam papyri. Prabatiores tamen Cnidii, et qui in Asia circa Anaiticum lacum nascuntur. Et Cnidia harundo, passim apud Poetas Graecos Latinosque, de calamo scriptorio.Epigr. Vetus in supellectile librarii,
Καὶ πόγγον καλάμων ψαίςτοῤ ὐπὸ Κνιδίων,
Et spongiam quâ calami absterguntur Cnidri.
Erantautem hae arundines, ex genere τῶ συριγγιῶν, quae multum habebant cartilaginis atque carnis, vide supra ubi de Calamo Scriptorio. Indidem Cnidius Senex, apud Avienum, in Arato,
Hinc primum Cnidit radium senis intulit astris:
de Eudoxo, stellarum novarum fabricatore, vide Casp. Barthium, Animadversion. ad Statium, l. 1. v. 102.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”